monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 229

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 229
Et quia perverse vivunt, idcirco veram doctrinam populo seminare timent, ita iniquitati ut alicui domino suo consentientes, quod carnales concupiscentiae sunt, et ostium cordis sui aequitati velut alicui domestico suo claudentes, quod iustitia Dei est. Unde, o vos pastores, ululate et plangite crimina vestra quae in iniquitate vestra diram vocem emittunt, ita quod et elementa clamorem eorum suscipiunt, et cum eis coram me reboant.